HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XXXII: Quod Joannes confessus est se non esse Christum

#Joan. I.#quod opinio publica habebat#Ezech. XXXVI

Cum ergo baptizaret Joannes, miserunt a Jerosolymis ad eum sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: Tu quis es?Et confessus est se neque Christum esse, nec Eliam, nec prophetam. Et dixerunt: Quid ergo baptizas? Quaesierant de Elia, et sub nomine prophetae, de Elisaeo, quia in his duobus praecesserat figura baptismi, et de baptismo Christi legerant in prophetia Ezechielis: Effundam super vos aquam mundam. Et ideo putabant ad alium non pertinere baptismum, et respondit: Ego quidem baptizo in aqua, medius autem vestrum stat, quem vos nescitis; ipse baptizabit vos in Spiritu sancto, et igne; in Spiritu in baptismo, in igne in poenitentia. Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.